memo.laborunion.lt


"STATUTIS CERTIS IN SCRIPTA REDACTIS" (1522)
Опубликовал: Deli2 , Создано: Jul-06-2005

In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Cum rebus tempora vetustatem afferant, quae numero annorum admirabiliores et sanctiores habentur, eas ne vlla vnquam obscurare possit obliuio, et praesertim, quae a regibus et principibus ad communem subditorum vtilitatem fiunt, par est, ut literarum munimentis sempiternae memoriae mandentur, quarum adminiculo ab interitu vindicantur et immortales fiant. Proinde nos Sigismundus Dei gratia rex Poloniae et magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Samogitiaeque dominus et heres etc. Notum facimus vniuersis praesentibus et futuris, in quorum cognitione praesentium literarum series non erit aliena, ex quo hactenus in ducatu nostro Lituaniae nullis legum statutis, literis deformatis iudicia fiebant, alias iustitia sola consuetudine et iuxta vninscuiusque capitis prudentiam atque conscientiam ministrabatur, prout vnicuique iudicanti iustius ac rectius vel etiam corruptius videbatur, propter quod multae oriebantur quaerelae ab his, a quibus non rectum accipiebatur iudicium, et nos huiusmodi querelis et prouocationibus saepius ac saepius propter varietatem iudiciorum ex fauore, odio, largitione vel amore prodeuntium impulsabamur, idcirco nos ad instantes totius nobilitatis supplicationes tum etiam miserati et tam crebris eorum querelis permoti, cupientes ut sub felici regimine nostro omnes et singuli nobiles ad vnuni ius et vnanimem iudiciorum formulam redigantur, quo meliori ordine iustitia aequalis vnicuique ministretur, pax formidine scriptae legis augeatur, reproborum, nequitia compescatur et in maiori tranquillitate ac concordia iustitiaque status totius reipublicae magni ducatus nostri conseruetur, de vnanimi consilio et consensu vmnersorum consiliariorum nostrorum tam spiritalium, quam saecularium, nobiscum in praesenti conuentione congregatorun, pariterque baronum, procerum, et totius nobilitatis assensu, attenta etiam erga nos et illustrissimum filium nostrum Sigismundum Augustum minorennem constanti fidelitate, quem vnanimi voto in heredem et magnum ducem, feliciter post nos dominaturum, vti aequum erat, receperunt, eique fidelitatis et subiectionis iuramenta praestiterunt, quod bonum, felix, faustumque sit, eidem filio et Magno Ducatui nostris immo de singulari pietate innataque benignitate et virtute regia nostra decreuimus, omnibus et singulis incolis et indigenis, quacunque nobilitate et praeeminentia fulgentibus, vnum ius scriptum atque vuam legem sub constitutionibus et statutis certis in scripta redactis, commum deliberatione atque consilio vltro citroque communicato, pro celeriore ac aequiore administratione iustitiae vnicuique sancitis, laudatis et omni voto approbatis, dicere, dare et largire in perpetuum. Quoquidem iure omnes et singuli palatinatus, terrae et districtus, quique terrigenae et indigenae possessiones et hereditates siue ecclesiasticas siue saeculares in magno ducatu nostro habentes, videlicet domini episcopl et eorum capitula, caeterique spirituales, item palatini, castellani, consiliarii nostri, item duces, barones, proceres, patricii et vniuersi nobiles et indigenae magni ducatus nostri Lituaniae, quacunque, vti praemissum est, dignitate, praeeminentia, statu, sexu et ordine praefulgentes, eiusmodi statutis et constitutionibus in scripta redactis, more huius patriae iudicari omnino debent, aeque pauperi et diuiti, aperto libro et perlecto statuto, ad caussam, pro qua orietur lis et controuersia spectante, iustitiam ministrando, omnibus amputatis ambagibus et sumptuosis dilationibus, tenore praesentium mediante in perpetuum. Vt autem vnusquisque intelligat, nos ea in re functos esse boni principis officio et debito, quo celerius praemissa instituta a nobis gratiose subditis nostris concessa, executioni demandentur, utque ad noticiam singulorum haec ipsa statuta nostra deueniant, iussimus ea in numerosis voluminibus excudi literis. In cuius rei testimonium sigillum Maiestatis nostrae magni ducatus Lituaniae praesentibus est subappensum. Actum Vilnae in conuentione generali, sabbato in die s. Nicolai, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo, regni vero nostri anno sedecimo. Praesentibus ibidem reuerendissimis in Christo patribus, dominis: Ioanne Vilnensi, Paulo Luceoriensi, Nicolao Mednicensi et Ioanne Kijoviensi episcopis, necnon magnificis et generosis Alberto Martini Gasztold Vilnensi palatino et magni ducatus nostri cancellario, Constantino duce Ostrouiensi, palatino Trocensi et supremo exercituum Lituaniae capitaneo, Stanislao loannis castellano Vilnensi et capitaneo Samogitiae, Georgio Radziwil castellano Trocensi et capitaneo Grodnensi, Petro Stanislai de Czechanowiec, palatino Polocensi et capitaneo Drohiciensi, Ioanne Zabrzezinski palatino Nouogrodensi et supremo terrestri marsalco, Georgio Hlnicz curiae marsalco et Brestensi. Cownensi, Lidensique capitaneo. lanussio Koscziewiec. palatino Podliaszensi et Ioanne Radziwil pincema nostro, et aliis quam plurimis ad praemissa testibus fidedignis, sincere nobis dilectis. Sigismundus rex sst.

(Любавский М.К. Очерк истории литовско-русского государства до Люблинской унии включительно (изд.2-ое), Москва, 1915, с.341-342)




Эта статья находится на memorandum
http://www.tarnautojai.lt/memo

URL для этой статьи:
http://www.tarnautojai.lt/memo/modules/sections/index.php?op=viewarticle&artid=24