Fol.

verso

  Fol.

recto

30v.

Banderium militum Mischnensium; sub quo erant octuaginte haste militum egregiorum et virorum Misnensium, qui sub propriis impensis et armis cruciferorum ordini venerant in subsidium. Qui nolebant sub aliquo signo alieno cruciferico pugnare, sed, proprii generis, familie et domus signo assumpto pugne intererant. Cuius ferentarius erat [...].

Piešinys Nr.40

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum media, in latitudine vero duas ulnas cum medio quartali.

   

 

31v.

Banderium civitatis Brandemburgensis, quod Markwarth de Szalczbach, comendator Brandburgensis, ducebat; sub quo erant fratres militares de ordine et terrigene ac cives Brandeburgenses nonnullique milites precio conducti. Quod quidem signum et banderium per [...] marchionem Brandeburgensem donatum et apprivilegiatum fuit civitati Brandeburgensi, dum ipse marchio Brandeburgensis exegisset miliciam in Prussia in barbaros. Captus autem fuit prefatus Markwardus, comendator Brandeburgensis, in prelio magno per Johannem Dlugosch de Nyedzyelszko, militem de domo Zubrza glowa alias Perstina sive Wyenyawa, parentem et genitorem meum germanum, una cum aliquot militibus de ordine et vexillo prefato et signanter milite Schumbork. Allexander Vithawdus, magnus dux Lithwanie, dum sibi per patrem meum iuxta iussionem Wladislai, regis Polonie, representaretur, exhilaratus eo viso walde — cupiebat enim magnopere supplicium ex eo sumere propterea, quod genitricem suam audiente Vithawdo in quodam conventu comuniter habito scortum et impudicam matronam appellaverat — dixit ei: /Tęsinys 32r/.

Piešinys Nr.41

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum quartali et in latitudine totidem.

  32r.

Tekstas be piešinio

„Bis du hi, Marqward?", id est: „Es tu ne hic, Markwarde?". Ille, nec tunc quidem condicionis et fortune sue in tam arte captivitatis sue articulo oblitus, libera contumacia fortis et heroici animi respondit: „At ego", inquit, „hic sum subiturus equo animo fortunam, in quam me hesterna dies contorsit; in quam te hodierna vel crastina, non statuentem fortune modum, potest contorquere". Ea vociferantem Vithawdus, verbis suis arrogantibus offensus et magis exasperatus, licet ei parcere iam in animo destinaverat, in capitale supplicium dampnat; et Lithwani ac Rutheni, quibus a Vithawdo fuerat imparatum, in segetes frumentarias deductum decollant. Qua re Wladislaus, rex Polonie, cognita ducem prefatum Allexandrum graviter corripuit increpuitque, asserens victorem illud facinus dedecuisse nichilque laudabilius, quam post tantam victoriam prestitam a Deo infelicis scire misereri.

32v.

Banderium Kazimiri, ducis Stolpensis alias Stetinensis, quod presencialiter ipsemet Kazimirus dux ex suis gentibus ducebat, non sine sua et nominis sui ac gentis et nacionis sue ac lingwarii maxima ignominia et dedecore, sacra auri fame devictus, sibi et generi suo atque prosapie opprobrium inusturus sempiternum. In viscera propria fixit gladium, in patriam propriam et regnum Polonie, a quo ipse et predecessores sui habuit esse et vivere, cum omni gente sua, que arma ferre poterat, armatus consurrexit; sed gente sua clade deleta et ipse una cum banderio et aliquibus militibus captus miserias ergastuli aliquanto tempore sustinuit, beneficio tamen Wladislai Polonie regis, ab illo tandem solutus est. Alterque hic et nemo alius iure federis et sanguinis contra patriam arma tulit.

Piešinys Nr.42

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas minus medio quartali, in latitudine vero duas minus quartali. Cauda autem protrahitur in longitudine duarum ulnarum minus quartali, in latitudine unius ulne a superiori parte, quanto inferius, tanto striccius, in fine vero strictissime.

   

 

33v.

Banderium militarium Terre Culmensis, quod Johannes comes et heres de Syen, comendatdr Thorunensis, ducebat; sub quo erant fratres de ordine et terrigene ac cives Thorunenses ac Chelmenses et milites mercenarii a civibus Thorunensibus conducti.

Piešinys Nr.43

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum dimidio altero quartali, in latitudinea) vero duas ulnas cum medio quartali. Cauda autem protrahitur in longitudine duarum ulnarum, in latitudine unius ulne a superiori parte, et quanto inferius, tanto striccius, in fine strictissime.

   

 

34v.

Banderium comendarie et civitatis Gdanensis, quod ducebat ex propriis et mercenariis gentibus magister civium Gdanensis, terrigenis videlicet et civibus et ex nauticibus maritimisque militibus, qui vocantur schewkindri, hominibus audacibus et animosis et nullum genus mortis abhorrentibus, magis tamen pugna navali et maritima, quam terrestri calentibus; qui banderium Gdanense usque ad centum hastatos compleverant et strennuorum militum de se in pugna signa ostendebant. Insigne huius vexilli, duas cruces albas in punico campo habens, Kazimirus tercius, Polonie rex, terras Prussie sortitus corona aurea in signum transmuttacionis dominii, quale hactenus deferunt Gdanenses, decoravit privilegio speciali.

Piešinys Nr.44

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum dimidio altero quartali, in latitudine autem duas ulnas minus quartali.

   

 

35v.

Banderium comendarie de Gdansk, quod ducebat Johannes Schonenfhelt, comendator Gdanensis; sub quo erant fratres militares de ordine domus et conventus Gdanensis, item terrigene et militares districtus Gdanensis et milites precio conducti forenses.

Piešinys Nr.45

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas minus dimidio altero quartali, in latitudine vero duas ulnas minus medio quartali. Cauda autem protrahitur in longitudine duarum ulnarum, in latitudine unius quartalis a superiori parte, quanto inferius, tanto striccius, in fine stricte.

   

 

36v.

Banderium episcopatus Warmiensis alias Elszberk civitatis, quod ducebat [...], familiaris et curiensis [...], episcopi Varmiensis; sub quo erant et terrigene omnees in frequenti numero episcopatus Varmiensis et cives civitatis Elszberk et curienses ac familiares prefati [...] episcopi Varmiensis, qui centum numerum hastatorum et ultra explebant.

Piešinys Nr.46

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas minus dimidio altero quartali, in latitudine autem duas ulnas minus quartali. Cauda vero protrahitur in longitudine unius ulne cum media, in latitudine unius [quartalis] a superiori parte, quanto inferius, tanto striccius, in fine stricte.

   

 

37v.

Istud est vexillum magistri generalis Henrici de Plawyen et sui ordinis cruciferorum, sub quo unico exercitus suus ad opidum Koronow die Veneris decima octobris M°CCCC° decimo pugnans fortissime conflictus est, quod inter dimicandum per Johannem Naschian de Ostrowcze, militem de domo Bipennium, Herrico Franko, eius ferentario, fuit ereptum. Sub quo erat et ipse magister Henricus personaliter et multi militares fratres de ordine et omnis curia Sigismundi, Romanorum et Hungarie regis, de militibus prestantibus et electis, item frequens numerus militum, qui ex clade magna in [die] Divisionis Apostolorum habita per fugam evaserant; qui speraverant se et propter animositatem frequenciamque suam et propter paucitatem Polonorum militum — non enim erant illic nisi pauci curienses regii et Sandivogius de Ostrorog, Poznaniensis pallatinus, cum banderio gencium suarum de domo Nalancz [eos] uno hiatu deglucituros. Tantus tamen fuit in utrisque et pugnandi et rapiendi victoriam ardor, ut tribus vicibus per duellionem fessi dato signo et ab utroque exercitu accepto ter facto discessu ab invicem respirarent terque arma et pugnam, restitutis sibi invicem quos ammiserant, equis, armis et insignibus, que pugnando altrinsecus ammiserant, resumerent. Et dum uterque exercitus pro victoria magnis viribus maximisque spebus adniteretur cessit Polonis victoria, et magister Henricus de Plawyen per fugam cum paucis salvatus evasit. Ceteri omnes aut desiderati, aut cum signo prefato capti in potestatem Wladislai Polonie regis, qui tunc absens erat et in Juniwladislauia lacrimis et fletibus assiduis sibi et sue genti victoriam dari precaretur agebat, cum spoliorum maxima multitudine venerunt.

Piešinys Nr.47

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum media et cum medio quartali, in latitudine vero duas ulnas cum quartali.

   

 

38v.

Banderium civitatis Thorunensis, quod ducebat Thorunensis magister civium, de domesticis et precio conductis gentibus, et plures milites forenses et mercenarii a Thorunensibus precio conducti, qui numerum octuaginta hastatorum explebant.

Piešinys Nr.48

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum dimidio altero quartali, in latitudine vero duas ulnas minus medio quartali. Cauda autem protrahitur in longitudine duarum ulnarum minus quartali, in latitudine unius quartalis a superiori parte, quanto inferius, tanto striccius, in fine strictissime.

   

 

39v.

Banderium alterum comendarie et castri Gdansk, quod ex fratribus cruciferis et mercenariis militibus ducebat vicecomendator Gdanensis, in quo erant septuaginta haste militum nobilium.

Piešinys Nr.49

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum media, in latitudine vero duas ulnas minus medio quartali. Cauda autem protrahitur in longitudine duarum ulnarum, in latitudine unius quartalis a superiori parte, et quarto inferius, tanto striccius, in fine stricte.

   

 

40v.

Banderium comendarie, castri et civitatis Gmyew alias in Theutunico Meve, quod ducebat Johannes comes de Veynde, comendator Gmyevensis, homo nobilis et manswetus et qui semper et pro omni tempore concordiam et pacem magnopere swasit et consuluit; et cui Vernerus Tetinger, comendator Elbingensis, pacis diswasor, pusillanimitatem quasi gnavo exprobravit. Sub quo erant et militares de ordine fratres, plerique milites de Frankonia et plures mercenarii Almani milites, hastatorum numerum octuaginta militum explentes. Cecidit autem ipse Johannes comendator Gmyewensis, in eodem conflictu cum pluribus militibus sui signi corpore adverso, et inter cadavera offensus iussu Wladislai, Polonie regis, in Mariemburgk reductus in ecclesia sancte Anne sepultus est. Vernerus vero Tetinger, comendator Elbingensis, pacis diswasor, quemadmodum illi comendator de Mewe, comes de Wende, respondendo exprobracioni sue arroganti, fataverat, animositatis sue vel pocius superbie oblitus de prelio effugit et per castra ordinis transitum faciens nulli se committere ausus, non prius fugam suam sistendum duxit, donec in Elbingk pervenit; sed ex post de Elbing faciens fugam his, qui in Mariemburk diffugierant, se immiscuit. Henricus eciam comendator Tucholouiensis, eidem Johanni de Vende, commendatori Gmyevensi, meticulositatem exprobans ante pugnam, turpiter ipse solus fugit ex pugna et in fuga a Polonis consecutus miserabiliter occisus est in villa Vignansko.

Piešinys Nr.50

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum dimidio altero quartali, habens in latitudine duas ulnas minus quartali.